Latin
Book 2, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta celebritate tunc vel oratoriorum dedicationem fierent, et quae his in festis esset in pauperes munificentia docet ep. 56. Dedicationes ecclesiarum et oratoriorum sine sacris reliquiis quae in eis conderentur vix fiebant. Nullum autem, ubi collocabantur, corpus prius humatum fuisse constare oportebat; sane optimis de causis, ut explicatur in not. ad cp. 54 lib. i. In Italiae provinciis Romanae sedi tanquam metropolitanae arctius adstrictis nullas tunc factas fuisse templorum consecrationes non audet asserere Mabillonius. In hanc tamen sententiam valde propendet, nec immerito. At de hoc argumento alibi fortasse opportunior erit dicendi locus. Interim lege ep. 37 lib. v.