Latin
Book 2, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
In ea de qua locuti sumus Agilulli expeditione, Langobardi non solum agrum Romanum Perusio vicinum depraedationibus, incendiis, caedibus foedarunt, sed ad ipsius Urbis muros castrametati sunt. Tunc S. Doctor Ezechielem prophetam Christianae plebi exponebat eadem animi tranquillitate, ac si nihil ab hoste fuisset metuendum. Neque postquam accepit regem Padum jam transiisse et ad Urbis obsidionem festinare, coeptum opus intermisit, quod merito Bernardus admiratur. Sed ah ejus verbis referendis abstineo, quae in praefatione ad homilias in Ezechielem legere licet, uti caetera quae ad illas homilias perlinent. Hoste tamen Urbi jamjam imminente, finem concionandi facere coactus est ut ipse ait. Partem hanc homiliae ultimae attexo, quod in ea miserabilis Romae status quasi ob oculos positus conspiciatur. Ecce haec, ut Deo largiente potuimus, coram vobis, fratres charissimi, rimati sumus. Nemo autem me reprehendat, si post hanc locutionem cessavero: quia sicut omnes cernitis, nostrae: tribulationes excreverunt: undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii detruncatis ad nos manibus redeunt, alii capti, alii interempti nuntiantur. Jam cogor linguam ab expositione retinere, quia taedet animam meam vitae meae. Alibi testatur visos a se Romanos more canum in collis funibus ligatos, qui ad Franciam ducebantur venales (Lib. v, ep. 40). O duram illorum quondam Orbis dominorum sortem! Haec Agilulfi expeditio, inter res anno 595 gestas referri solet, sed ad annum 592 potius pertinere, haec mihi persuadent. Agilulfus Romam tentavit. quando ad Perusii expugnationem est profectus, ut colligitur ex Paulo Diacono: Statim Ticino egressus rex, Perusium petiit. . . hujus regis adventu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo Ezechiel scripserat, desisteret (Lib. iv, c. 8). Id contigisse statim ac rex accepit Perusium, cum aliis urbibus jam enumeratis, ab exarcho fuisse occupatum, idem scriptor clare docet. At Romanum exarchum Perusio potitum esse saltem anno secundo pontificatus S. Gregorii, scribit ipse in epistola hoc anno data, quae cum alia jam saepe laudata conferri debet (Lib. ii, ep. 46; lib. v, ep. 40).