Latin
Book 2, Chapter 8
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. 1. Roma fame laborat. 2. Quid passas sit Gregorius ab adversariis. 3 Pacem ab Langobardis impetrat. 4. A turpi lucro quam alienus foret. 5. De judicum rapinis conqueratur. 6. Archidiaconum ob superbiam deponit. 7. Sanctae sedis vices Maximiano tribuit. 8. Varia ab eo constituta. 9. Legum amicitiae fuit observantissimus. 10. Pacem inter Maximianum episcopum et Eusebium abbatem conciliat. Prudentissima utrique dat monita. 11. Privilegium Aruniuensi monasterio concessum. (An. 591 et 592.) Eodem anno ad belli incendium quo Romanus ager conflagravit, famis flagellum accessit, ob quam Gregorium praefectum Urbis, Castorium magistrum militum, et summum pontificem, negligentiae criminari ausi sunt apud Augustum eorum inimici et aemuli quanquam omnem curam adhibuisset noster Gregorius ut hanc penuriam depelleret: cum enim superiori anno paucae ob sterilitatem collectae essent segetes in Italia, opportuno tempore operam dedit ut a Petro Subdiacono (Lib. i, ep. 72) magna frumenti copia compararetur in Sicilia, aut ab ecclesiasticorum praediorum colonis, absque tamen vexatione suppeditaretur. Deindeque ut multae quibus deportaretur naves onerariae praesto essent, curaverat; sed hanc egestatis quam passa est Urbs assignat causam, quod videlicet frumenta diu Romae servari non possunt incorrupta. Hoste autem imminente, obsessisque viis, integrum non erat novis subinde commeatibus Urbi subvenire.