Latin
Book 2, Chapter 9
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem de episcopis officii sui immemoribus a Gregorio correptis et emendatis loqui coepimus, operae pretium est de Joanne, Ravennate episcopo, propter fastum et insolentem pallii usum hoc etiam anno reprehenso pauca subjicere (Lib. iii, ep. 56). Hic exarchorum Ravennae commorantium auctoritate fretus, nonnulla sibi supra communem metropolitanorum consuetudinem usurpanda existimavit. Cum enim caeteri pallio extra missarum tempus non uterentur, ipse in litaniis solemnibus et supplicationibus publicis, ex poenitentiae disciplina institutis, novo cultu palliatus incedebat, qui in cinere potius et in cilicio tunc debuisset humilitatem profiteri. Hoc improbavit Gregorius modestiae sacerdotalis praecipuus assertor, cujus illud plane aureum dictum, nihil in episcopi cervice splendidius fulgere quam humilitatem. Ad archiepiscopi sui exemplum superbientes Ravennatis Ecclesiae clerici, mappulis uti (quod solus sibi vendicabat clerus Romanus) praesumpserunt. De his Gregorius ad Joannem scribere quantocius curavit per Castorium S. Ecclesiae Rom. notarium. Joannes haec privilegia sibi suaeque Ecclesiae a summis pontificibus concessa respondit, et a Gregorio confirmari poposcit; quod etiam flagitarunt Romanus exarchus, praefectus, et alii urbis Ravennae nobiles viri, lis ergo morem gerens pontifex annuit, ut Ravennae archiepiscopus, donec aliquid certius constaret de privilegiis ipsi concessis, pallio uteretur in litaniis quatuor tantum dierum solemnium; scilicet S. Joannis Baptistae, S. Petri apostoli, S. Apollinaris hujus Ecclesiae patroni, et in anniversaria suae ordinationis commemoratione (Lib. v, ep. 11). Non placuit Joanni judicium hoc, ut conjirere licet ex epistola ad eumdem postea scripta, in qua queritur S. Gregorius de irrisoriis et mordacibus Joannis sermonibus (Ibid. ep. 15). Ut autem omnem expostulandi occasionem tolleret, scripsit archiepiscopo exploraturum se per Apocrisiarium suum Constanlinopoli agentem, utrum nonnulli ex majoribus metropolitis, qui tricenos et quadragenos sub se episcopos habebant, in litanii cum pallio solerent ambulare; et si qui reperirentur, se liben er episcopo Ravennati concessurum pallii in litaniis gestandi privilegium. Sic exasperatum placare conatus est humilis pontifex. Joannis tamen vilia nequaquam dissimulanda existimavit, sed ipsum sedulo de iis admonuit; praesertim quod amicis praesentibus blandiretur, obloqueretur absentibus; quod in servos fureret ac turpia evomeret; quod disciplina ad vitam clericorum custodiendam nulla es et, sed tantummodo se clericis suis dominum exhiberet.