Latin
Book 2, Chapter 9
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum talibus episcopis infensum se Gregorius exhibebat, tantum erga optimos pastores benignum se officiosumque praebebat; quod maxime erga Domitianum Melitinae in Armenia episcopum et metropolitanum comprobavit. Is Mauricii imperatoris consanguineus erat, vir prudens, industrius, verbo et opere potentissimus, et ad res maximas gerendas eflc…cissimus, inquit Evagrius. Hinc ad plurima et gravissima negotia hunc adjutorem adhibere consueverat Augustus. Quin etiam ejus tutelae commendarat liberos suos adhuc immaturos, dum anno imperii decimo quinto periculose aegrotaret, ut ait Simocatta, qui in Domi…iani laudes latissime excurrit. Cum Cosroes, Persarum rex, profugus, Mauricii ope regnum recuperasset, ac paulo post ad Gregorium Antiochenum patriarcham crucem auream gemmis fulgentem misisset in templo S. Sergii, offerendam, ejusdem martyris basilicam plurimis donis ornasset (quod ejus ope regno se restitutum crederet, conjugemque suam dilectissimam et prolem consecutam esse et valetudinem), magna spes injecta fuerat fidei Christianae apud Persas disseminandae ac propagandae. Hujus rei gratia Domitianus ad regem perrexerat, quem jam sibi pluribus devinxerat beneficiis; hunc enim episcopum regi…fugienti et extorri Mauricius obviam honoris causa miserat, ut eum quocumque vellet deduceret. Cosroem Christianum tunc factum fuisse narrant Joannes Biclarensis in chronico, et Paulus Diaconus lib. iv, c. 17. At vana specie religionis delusos fuisse scriptores hos, ob regis munificentiam erga Christianorum templa, eumque a gentilium cultu non recessisse manifestum est, tum ex Graecis scriptoribus, qui gesta Mauricii prosecuti sunt, tum praesertim ex Gregorii epistola consolatoria ad Domitianum hoc anno scripta: Imperatorem vere Persarum, inquit, etsi non fuisse conversum doleo, vos tamen ei Christianam fidem praedicasse omnimodo exulto: quia etsi ille ad lucem venire non meruit, vestra tamen sanctitas praedicationis suae praemium habebit. Nam et Aethiops in balneum niger intrat, et niger egreditur, sed tamen balneator nummos accipit (Lib. iii ep. 67). Sic sanctissimi episcopi sibique amicitia conjunctissimi labores irritos blande ac ingeniose consolatus est Gregorius, ad ejus epistolam respondens, qua suam ad Persas profectionem praedicationis grata fructu caruisse dolens Domitianus indicaverat. (Cf. Evag. Vita Mauric. lib. iv, c. 14; lib. vi, c. 13 et seq. ; lib. viii, c. 11.)