Latin
Book 3, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Cum episcoporum omnium, maxime vero patriarcharum, honor hac usurpatione pulsaretur, sanctus Gregorius ad Eulogium Alexandrinum, et ad Anastasium Antiochenum patriarcham, communem scripsit epistolam (Ibid. ,ep. 43), cui adjunxit omnia litis hujus instrumenta, et exemplaria litterarum tum a Pelagio II, tum a se ad Joannem scriptarum; ut intelligerent de summa episcopatus, adeoque totius Ecclesiae, agi hac in controversia. Tum eos hortatur ut neminem unquam suis in epistolis universalem nominent episcopum, ne sibi debitum detrahant, cum alteri honorem offerunt indebitum. Quia vero pacis et unitatis amor intercedere poterat quominus Joanni resisterent, docet qua ratione fovenda sit pax, ex Apostolo dicente: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. xii, 18): Vidit enim, inquit, pacem bonos cum malis habere non posse; et idcirco, sicut nostis, praemisit, si fieri potest. . . . Quam videlicet pacem tunc veraciter tenemus cum superborum culpas charitate simul et justitia insistente prosequimur, cum eos diligimus et eorum vitia odio habemus. Hoc animo ait bellum superbiae Joannis indicendum esse, et pro tuendo suarum Ecclesiarum honore, per hanc superbiam pessumdato illis esse decertandum: State, inquit, fortes, state securi. Scripta cum universalis nominis falsitate, nec dare umquam, nec recipere praesumatis. . . . Si qua autem adversa subsequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere quia in damnando generalitatis nomine, nostrum specialiter aliquid non amamus. 11. Responsum Eulogii diu exspectavit Gregorius, qui de tanta mora cum eo expostulavit amice alia in epistola ubi commemorat beatum evangelistam Marcum a sancto Petro apostolo magistro suo Alexandriam fuisse transmissum (Lib. vi, ep. 60), unde infert Ecclesiam Alexandrinam arctius Romanae esse adstrictam. Postea tamen Eulogius papae respondit: se ut jussus fuerat, scribendo ad Joannem abstinuisse a superbis vocabulis, quae ex vanitatis radice prodierant, eaque se amplius non usurpaturum. At lae crunt summam Gregorii mode tam verba haec, sicut jussistis: Quod verbum jussionis, inquit, peto a meo auditu removete; quia scio qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres (Lib. viii, ep. 30). Magis aegre tulit se ab illo universalem papam in epistolae inscriptione appellatum. Recedant, inquit, verba quae vanitatem inflant, et charitatem vulnerant. (Ibid.)