Latin
Book 3, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.9
Unproofread scanNot analysed yet
In prima quam de hoc argumento scripsit epistola, apud Mauricium Augustum conquestus est de Joannis superbia, qua pax inter episcopos turbata et labefactata fuerat, quave dicit barbarorum gladios in rempublicam exacui. Eum vero his verbis mire depingit: Ossa jejuniis atteruntur, et mente turgemus. Corpus despectis vestibus tegitur, et elatione cordis purpuram superamus. Jacemus in cinere, et excelsa despicimus. Doctores humilium, duces superbiae, ovina facie lupinos dentes abscondimus. Et multo manifestius de eodem loquens infra: Ille ergo, inquit, magis est piissimorum dominorum praeceptione flectendus, qui praeceptis canonicis obedientiam praebere contemnit. Ille coercendus est, qui sanctae universali Ecclesiae injuriam facit, qui corde tumet, qui gaudere de nomine singularitatis appetit, qui honori quoque imperii vestri se per privatum vocabulum superponit (Lib. v, ep. 20). Objicit Joannis fastui apostolorum principis modestiam, qui etsi totius Ecclesiae curam a Christo accepisset, numquam tamen universalis apostolus vocari voluit; cujus exemplo adhaeserunt ejus dignitatis haeredes Romani pontifices; postea exclamat: O tempora, o mores! Ecce cuncta in Europae partibus Barbarorum juri sunt tradita, destructae urbes, eversa castra, depopulatae provinciae, nullus terram cultor inhabitat; saeviunt et dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum; et tamen sacerdotes, qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur. Tandem hunc titulum arietat multis rationum momentis, praesertim ex pravo sensu cui subest, deduetis. Praecipua quibus Joannem urget argumenta, tum in hac epistola tum in aliis, ea sunt: repugnat humilitati Christianae quae in episcopis magis fulgere debet, novum oecumenici nomen; charitatem turbat, unitatem scindit, caeteros episcopos sua dignitate spoliat, ut unum tantum faciat episcopum, quo ruente tota ruit Ecclesia. Cumque plurimos Constantinopolitanos episcopos in haeresim lapsos esse legamus, inde sequeretur a vera fide saepius exci…isse Ecclesiam. Denique Romani pontificis titulum hunc ultro sibi oblatum respuerunt· Papam hortatus fuerat imperator ut cura Joanne pacifice ageret; ad quod respondit: Ad vitam rectam revertatur auctor scandali, et omnia sacerdotum jurgia cessabunt. Ego enim cunctorum sacerdotum servus sum, inquantum ipsi sacerdotaliter vivunt: nam qui contra omnipotentem Dominum per inanis gloriae tumorem, atque contra statuta Patrum suam cervicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gladiis flectit. Idem fere est argumentum epistolae ad Constantinam Augustam scriptae (Ibid. ,ep. 21). Vehementius tamen insurgit in Joannem, cujus immensam superbiam ait praenuntiare propinqua Antichristi tempora; illum quippe imitatur, qui spretis in sociali gaudio angelorum legionibus, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, dicens: Super astra coeli exaltabo solium meum (Isa. xiv, 13).