Latin
5.1.251.23 to 5.1.251.35
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.251.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
Imperator de successore Joannis diu deliberaverat; unde non mirum est Cyriacum tardius, integro etiam anno elapso, fuisse ordinatum. Paulo post sancti Gregorii transitum ad superos, Bonifacius tertius qui ab ipso ad Phocam imperatorem apocrisiarius fuerat missus, eumque sibi demeruerat, b ab eo impetravit sanctionem, qua cavebatur ne in posterum Cyriacus, cui Phocas infensus erat, aut alii deinceps CP. patriarchae, oecumenicos ultra se profiterentur. Diu tamen haec lex non viguit; nam in synodis generalibus sexta et septima hoc titulo, non secus ac Romani pontifices, insigniuntur, illoque gaudet adhuc Constantinopolitanus antistes. De illa voce contigit, quod de multis aliis quae statim ob novitatem periculosae visae sunt et idcirco rejiciendae, paulatim vero, cum eas veneno carere et ad legitimum sensum inflecti posse exploratum fuit, iis assuefieri coeptum. Neque tamen vituperari debet illud Gregorii studium quo voci dubiae, novae, peregrinae, fastum redolenti, multisque pravis sensibus et significatibus obnoxiae obstitit. Certe morosi illi censores, qui eum pro vocula tamdiu digladiatum esse criminantur, quantis laudibus extollerent episcopum quempiam qui Romano pontifici, hunc aut similem titulum aeque insolentem ambienti et sectanti totis viribus intercessisset, utque dignitatem episcopalem tueretur, lubens omnibus se periculis exposuisset? Immerito vero heterodoxi apostolicae sedis hostes infensissimi ad se trahunt quod sanctus Gregorius docet, oecumenici nomen ne Remano quidem pontifici concedi posse, cujus primatum et amplissimam in omnis Ecclesiae jurisdictionem hac sententia pulsari contendunt. Sic ex sancti viri modestia et humilitate fragrantibus illis floribus non mel ut apes, sed venenum conficiunt ut araneae. At non attendunt oecumenicum eo sensu quo sanctus Gregorius vocem hanc interpretatur, significare unicum in tota Ecclesia episcopum, quod ultro fatemur papae non congruere, et ad supremam ejus dignitatem ac potestatem minime convenire. Caecutiunt autem qui non vident Gregorium ipsum de se suaque auctoritate tam modeste sentientem, jurisdictionem tamen in tota Ecclesia exercuisse;