Latin
5.1.251.36 to 5.1.251.63
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.251.36-63
Unproofread scanNot analysed yet
in Africa, Aegypto, Asia, intra ipsos CP. patriarchatus fines, ut ex causa monachorum Isauriae liquet. Libro iii, ep. 30, ait: Apostolica sedes, Deo auctore, cunctis praelata constat Ecclesiis. Libro v, ep. 13: Curae, inquit, nobis fuit, quae universis Ecclesiis a nobis impenditur. Lib. vii, ep. 19: Quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit, etc. Lib. ix, ep. 59, occasione primatis Byzaceni in Africa, qui se apostolicae sedi subditum profitebatur, haec scribit Joanni Syracusano: Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit. Hoc jure usus est in episcopos, cum Petri, Africani episcopi, causam Columbo, in Numidia episcopo, judicandam commisit (Lib. vi, ep. 37); Ursicini, Taurinae civitatis episcopi, Syagrio Augusto Junensi (Lib. ix, ep. 115); et Januarii, Malacitani episcopi, alteriusque episcopi nomine Stephani, Joanni Defensori (Lib. xiii, ep. 45). Paulum in Africa episcopum a Gennadio patricio accusatum, cum ipse ut judicio papae se sisteret, venisset Romam, nec adfuissent accusatores idonei, remisit (Lib. vii, ep. 2). Joannis, episcopi primae Justinianae in Illyrico episcopi et primatis, ordinationem, petentibus provinciae episcopis, sua auctoritate confirmavit, eumque pallio donavit (Lib. ii, ep. 22 et 23). Plurima alia jurisdictionis hujus exempla jam exhibuimus, et infra occurrent.