Latin
Book 3, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Non inficior aliquo sensu nec a fidei regula exorbitante, Romanos pontifices oecumenicos dici potuisse, propter singularem quam obtinent in tota Ecclesia jurisdictionem; cui singuli subjiciuntur etiam episcopi. At cum ab illo titulo modeste abstinere voluissent, qua fronte Constantinopolitani episcopi eumdem sibi vindicare non verebantur? Quasi vero extra sui patriarchatus fines aliquam episcopalem auctoritatem exercere possent, aut patriarchatus Constantinopolitanus pro toto orbe christiano non insulse intelligerelur et sumeretur? Satis ergo mirari non possum quosdam scriptores, licet orthodoxam fidem profitentes, Gregorii Magni studium in oppugnando hoc superbo titulo vellicasse, vel etiam aperte damnasse: quasi de nomine tantum et non de re gravis momenti acrius quam par erat decertaverit. Ipsis equidem ultro concessurus sum, huic voci et nomenclaturae nonnullos affingi et accommodari potuisse sensus innocu…s. At cum longe pluribus noxiis et a fide alienis subjacent, iisque obviis, dum econtrario qui sani sunt, aliunde accersiti videntur, quis nisi temere improbare audeat tantum pontificem de novo insolentique vocabulo et a modestia episcopali prorsus alieno profligando sollicitum? Aiunt Aristarchi nostri eamdem esse oecumenici significationem ac generalis, cujus titulus tot praefectis, sive militaribus, sive civilibus et politicis, sive etiam ecclesiasticis ac monasticis, tribuitur. At longe latius patet oecumenici significatus. Illi autem ministri aut praefecti in exemplum adducti, generales dicuntur, ut a particularibus, quorum minor est auctoritas, discernantur. Verum hoc sensu patriarchae Constantinopolitani nequaquam generales dici poterant. Peto enim qui fuerint illi patriarchae particulares a quibus hoc vocabulo secerni debuerint? Praeterea cum in ancipiti foret, quo sensu oecumenicos esse se jactarent, metuendum erat ne ipsorum ambitio satis nota, illum qui latius pateret, hoc est pessimum et haereticum assumeret: quis modo sanus vituperet sanctum virum, quod cum ipse in praestantissima summaque Ecclesiae dignitate humilitatem adeo coleret, superbientes episcopos ad eam virtutem quam Christus a se nos discere potissimum voluit, provocare et revocare conaretur?