Latin
Book 3, Chapter 1
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hic operae pretium est observare quibus gradibus Constantinopolitanus episcopus ad tantae dignitatis fastigium pervenisset, ut nulli alii quam Romano pontifici haberetur inferior. Primum itaque episcopo Heracleensi subditus, postea jus metropoliticum et exarchicum in Heracleensem aliosque plurimos episcopos exercuit. Deinde antiquis patriarchis annumeratus est; ac non multo post fultus imperatorum potestate, consentireque coactis episcopis et ipsis etiam patriarchis, qui ejus opera et gratia apud Augustos, in variis ecclesiarum suarum negotiis indigebant, id consecutus est in concilio Constantinopolitano secundo generali, et in Chalcedonensi, ut secundo post Romanum pontificem loco sederet; repugnante licet S. Leone, qui canonem Chalcedonensem ea de re promulgatum, tanquam supposititium, et absoluto jam concilio per fraudem adjectum reprobavit. Neque hoc in gradu stare et quiescere potuit ambitus hujus praesulis de cathedra sua in regia urbe quae nova Roma dicebatur, constituta, ultra modum sibi blandientis et superbientis: nam oecumenici titulum aut sponte assumpserunt, aut ab adulatoribus oblatum ambabus manibus acceperunt retinueruntque Joannes III, Epiphanius, Mennas, oecumenicus patriarcha saepe a synodo Constantinop. sub ipso habita vocatus, aliique deinceps ejusdem urbis episcopi, universalem praefecturam forsitan in totum orbem Christianum et in ipsam Romanam Ecclesiam sibi vindicaturi, nisi eorum superbiae quae semper ascendebat Romani pontifices obstitissent.