Latin
Book 3, Chapter 12
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.12.12
Unproofread scanNot analysed yet
Leo Catanensis episcopus ferebatur quartam redituum ecclesiasticorum partem non ex integro, sed cum aliqua diminutione suis clericis dividere, quod cupiditatis argumentum erat. Inde acolythorum et aliorum de clero querelae ad papam pervenerunt. Ex tribus aliis bonorum Ecclesiae portionibus una cedebat episcopo et familiae ejus, propter hospitalitatem et susceptionem, alia pauperibus, alia denique reparandis ecclesiis servabatur (Lib. viii, ep. 7). Ut autem omnis querelarum calumniarumque in episcopum toleretur occasio, haec decrevit sapientissimus et aequissimus judex: Volumus ut quidquid Ecclesiae tuae ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere: ita sane ut unicuique sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod praevideris, largiendi licentia; quatenus et hi qui merentur, etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, et alii, adjuvante Domino, eorum ad melius contendant imitatione proficere (Lib. ix, ep. 64).