Latin
Book 3, Chapter 12
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.12.13
Unproofread scanNot analysed yet
Qui, justis Catanensium clericorum querelis pulsatus, hanc sententiam tulit contra episcopum, eorumdem superbiam et inanem gloriolam repressit paulo post, ob usurpatos b campagos, quod est genus calceamenti ad usum praelatorum solemniter missam celebrantium, Iis uti cum solis in tota Sicilia diaconis Messanensis Ecclesiae a Romanis pontificibus concessum olim fuisset, Catanenses tamen diaconi calceati campagis procedere praesumpserant. Quem tomerarium ausum exosus papa scripsit ad Joannem Syracusanum ut ea de re inquireret, ac utrum a se vel alicujus auctoritate id praesumpsissent exploraret; posteaque decerneret ipse quid facto esset opus. Nam si negligenter, inquit, ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus (Lib. viii, ep. 27).