Latin
Book 3, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. —1. Gregorii pro pace facienda sollicitudo. —2. Non auditur ab imperatore. Falsae contra eum criminationes. —3. Luget S. Maximianum vita defunctum. Cui successorem dat Joannem virum sanctissimum. —4. Joannes Ravennas moritur. —5. Cura S. Gregorii pro monasteriis. —6. Marinianus Ravennae fit episcopus. —7. Romanae synodi decreta. —8. De Mariniano querelae. —9. Maxime quod monasteria vexari pateretur. —10. Privilegium monachis concessum. (An. 594 et 595.) Pro pace Romanos inter et Langobardos facienda et coagmentanda, hoc anno Gregorius adlaboravit. Ab ea non abhorrebat Agilulfus rex; at postulabat ut quae tempore pacis ablata sibi per dolum fuerant, restituerentur; vicissimque se modis omnibus satisfacturum pollicebatur, si quid a partibus suis constiterit esse commissum (Lib. v, ep. 36). Id aequitati consentaneum esse judicavit sanctus pontifex, et ne ab exarcho respueretur, ad Severum ejusdem scholasticum scripsit, ut ipsi persuaderet oblatas illas pacis conditiones non repudiare. Romae quidem, agroque Romano pacem privatim procurare in promptu erat, ad eam enim concedendam propendebat Agilulfus. At Gregorius, ut communis pater, de pace generali conficienda sollicitus erat, quia nisi bellum cum Langobardis componeretur, diversae insulae et loca alia proculdubio peritura erant.