Latin
Book 3, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Si omnia vellem hic recensere quae hoc anno in monasteriorum gratiam a S. Gregorio sunt constituta, vix numerando essem. Non minus curae erant pio patri sanctimoniales quam monachi, quas utpote infirmioris sexus, legibus muniendas severioribus existimavit. Quapropter cum accepisset per Anastasium medicum in quodam virginum coenobio multa mala contigisse, ei monasterii hujus, et caeterorum quae sacrae virgines incolerent, fores occludendas esse censuit, de animae potius quam de corporis salute sollicitus (Lib. v, ep. 6). Romanum exarchum sanctimonialibus ad saeculum reversis et conjugio sociatis auxilium patrociniumque impendentem, ab hoc peccato deterruit, ei libero significans se nullatenus amicum ejus esse posse, qui tanto flagitio, quod inultum remanere nunquam passurus erat, tantisper faveret (Ibid. ,ep. 24).