Latin
Book 3, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi non pauca in monasteriorum commodum hoc anno a S. Gregorio constituta jam observaverimus, aliqua tamen adhuc supersunt observatione digna, quae breviter hic recensere non pigebit. Monachorum qui ad sacerdotium seu potius ad presbyteratum assumebantur, alii ecclesiis regendis praeficiebantur, alii pro monasteriis ordinabantur, quibus addicti et alligati permanebant. Et illi quidem, nisi consentiente abbate, non poterant ab episcopo e monasterio tolli, ut manifeste probant quae leguntur in epistola ad Candidum episcopum de Urbe veteri scripta (Lib. vi, ep. 28). a Idque confirmat quod biennio post scripsit ad Marinianum Ravennatem episcopum: Pariter autem custodiendum est, ut invito ejusdem monasterii abbate, ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros, vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant (Lib. viii, ep. 15). Ad sacrum ministeri mordinari non debebant, nisi praemisso de vita et moribus serio examine (Lib. vi, epp. 28 et 42). Et hi quidem velut emancipati ulterius in monasterio nec habitabant nec habitandi potestatem habebant aut licentiam: Ne monasteria hujus occasionis velamine, ea quae prohibemus, sustivere onera compellantur, inquit S. Gregorius lib. vii, ep. 43. Qui vero pro monasteriis presbyteri constituebantur, adhaec juris abbatum erant, neque obedientiae jugum excutere poterant; quod etiam Regulae S. Benedicti c. 62 cau um est; eosque tantum or…inabat episcopus, quos ad hoc officium abbas ejusque congregatio elegissent. Ad summum tamen sacerdotium, non exspectato abbatum aut congregationum consensu, sola cleri populique voluntate ac postulatione rapi poterant. Tunc enim ex b clericis et ex monachis indiscriminatim assumebantur, qui episcopali fungerentur cura (Lib. i, ep. 18). Etsi nondum lege fuisset constitutum, ut abbates essent presbyteri, non raro tamen presbyterali dignitate tunc insignes erant, qui regendis monasteriis praeficiebantur, ut ex plurimis S. Gregorii epistolis exploratum habemus, et ex variis aliis Ecclesiae monumentis. Qui propter lapsum a sacro ministerio cessare jussi fuerant abbates presbyteri, licet ad sacerdotale officium resurgere nunquam possent, ad monasteriorum tamen praefecturas redire, ex sanctissimi pontificis indulgentia passi sunt (Vide lib. i, ep. 9; lib. v, epp. 3, 4, 7, 38).