Latin
Book 3, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. —1. S. Gregorius mittit S. Augustinum in Angliam. —2. Christianae fidei exordium in Britannia. —3. Angli idololatrae hanc occupant insulam. —4. Quando profecti Augustinus et socii monachi. —5. De reditu cogitantes a S. Gregorio corroborantur. —6. Quo loco subsiterint. —7. Eorum iter per Galliam describitur. —8. De Cantii qno appulsi sunt regno, rege, regina. —9. Augustinus regem adit. 10. Ejusdem ad regem oratio. —11. Responsum Edilberthi. 12 Cantuariam ingreditur cum socils. Quo apparatu. (An. 595 et 56.) Anglorum salutem jam a longo tempore sitiebat Gregorius, quod ex c antea dictis liquet, ac Britanniam cogitabat. Ut verbi Dei praecones illuc brevi profecturi aliquos adjutores haberent, jussit sapientissimus pont…fex a Cand do Gallicani patrimonii rectore, ex Anglorum gente comparari adolescentes, ab annis decem et septem, vel decem et octo (Lib. vi, ep. 7), et in monasteriis de fide ritibusque Christianis edoceri ac erudiri, quorum postea ministerio ad gentis lotius conversionem uteretur. Etsi nondum tanto labori et operi maturi viderentur hi pueri (sexto enim anno sui pontificatus ineunte, de ipsis emendis scripsit S. Gregorius ad Candidum presbyterum, et eodem exeunte, Augustinum in Galliam misit, unde in Angliam postea transmitteret), hanc tamen expeditionem diutius procrastinandam non est ratus; sive quod morte, quam ex assiduis morbis vicinam esse suspicabatur, praeveniri metueret, sive potius quia, ut ipse innuit ad Gallicanos episcopos scribens, Anglorum gentem velle fieri Cbristiana inaudierat; Bertha Edilberthi Cantiorum regis uxore Christiana, virum proculdubio ejusque subditos ad Christi fidem amplexandam pelliciente (Ibid. ,epp. 52, 53, etc. ,58, 59).