Latin
Book 3, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Insula illa omnium quae Europae adjacent amplissima, Britannia tunc dicta, et ab Anglis incolis Anglia postea magna ex parte nuncupata, longe antequam ab hac gente occuparetur, fidem Christianam susceperat, et a ab ipsis quidem (si Eusebius Caesariensis episcopus audiatur) Christi Salvatoris discipulis. Quinam illi fuerint non audemus asserere; vulgo tamen creditur Josephum ab Arimathaea b Britannis Christum annuntiasse. Sanctos apostolos Petrum et Paulum in Britanniam trajecisse, praedicandi Evangelii causa nonnullorum est sententia, ut apud Spelmannum legere licet; ad quod probandum adducunt testimonium Theodoriti. Qui Britannicae et Anglicae gentis historiam texuit venerabilis Beda (Lib. i, Hist. c. 4), de Lucii regis conversione agit, sedente Romae Eleutherio, a quo Lucius verbi divini praecones petiit et impetravit, circa annum Christi 177 aut 180. Sane Tertullianus Eleutherii suppar lib. adversus Judaeos, quem circa an. 208 elucubravit, docet cap. 7, Britannorum inaccessa Romanis loca Christo patuisse et subdita fuisse; cui suffragatur vix aetate et auctoritate inferior Origenes hom. 6 in Lucam. Diocletiani persecutio multorum martyrum sanguine Britanniam purpuravit consecravitque, quos inter eminet S. Albanus, ex celeberrimo tota insula monasterio ejus nomine insignito notissimus. Pace Ecclesiae reddita, plurimi e Britannia episcopi, variis quarto ineunte et decurrente saeculo habitis conciliis interfuerunt; Arelatensi anno 314, Sardicensi anno 351, et paulo post Ariminensi: unde profecta haeresis Ariana, corrupto pene toto orbe, hanc etiam insulam velut extra orbem positam infecit: dum illius incolae novi semper aliquid audire gaudent, et nihil certi firmiter obtinent, inquit Beda de populis s bi notis suisque gentilibus (Ibid. ,c. 8). Postea regnantibus Arcadio et Honorio, Pelagius Brito contra auxilium gratiae supernae venena suae perfidiae longe lateque dispersit; quae per Agricolam Severiani episcopi Ariani filium, apud Britannos illata et propagata, Gallicanorum antistitum ope repressa est ac exstincta. Hi etenim supplicantibus Britannis, qui se ad superandas haereticorum versutias, impares sentiebant, duos doctrina et sanctitate praecipuos in subsidium episcopos miserunt, Lupum Trecensem et Germanum Antissiodorensem episcopum, cujus praesertim miraculis et praedicatione qui perseverarant in fide, confirmati sunt, debellatique heterodoxi. Britannicam postea Ecclesiam a caeteris pene divisit Scotorum error et singularis in celebrando paschate ritus, quem doctissimus Petavius ortum putat ex Anatolii loco falsa Rufini interpretatione corrupto. Sane Anatolium, qui fuit Laodicenus tempore Diocletiani et Maximiani episcopus, mire laudat S. Columbanus in c epist. ad S. Gregorium, in qua pro hoc suorum Scotorum ritu decertat (Cf. animadvers. aed Epiphaniam haeres. 51).