Latin
5.7.2 to 5.7.3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Prima ducitur ex indubitato S. Aldhelmi testimonio, qui ab Hadriano abbate monasterii S. Petri apud Cantuarium primum eruditus, deinde monachus et abbas in coenobio Maildunensi seu Malmesburiensi apud West-Saxones, quorum etiam episcopus fuit, in carmine de virginitate, S. Benedictum hoc elogio designat: Primus qui statuit nostrae certamina vitae, Qualiter optatam teneant coenobia normam, Quoque modo properet directo tramite sanctus, Ad superos scandens coelorum culmina cultor Cujus praectaram pandens ab origine vitam Gregorius praesul chartis descripserat olim.