Latin
Book 3, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hic manifeste S. Aldhelmus monachus et abbas, qui eodem saeculo quo S. Augustinus ejusque socii Anglos ad fidem Christianam adduxerunt floruit (devixit enim tantum an. 709, teste Beda), palam testatur Benedictum vitae monasticae, quam professus fuerat observabantque Anglicana monasteria, primum fuisse institutorem. Secundam rationem suppeditat vitae S. Wilfridi scriptor coaevus Eddius Stephanus, apud quem sanctus Wilfridus ita loquitur ad synodum ejus causa congregatam: Nonne [Al. Necnon] ego primus post obitum primorum procerum a S. Gregorio directorum curavi ut Scoticae virulenta plantationis germina eradicarem. . . vel quomodo vitam monachorum secundum regulam S. Benedicti patris, quam nullus prior invexit constituerem (Saecul. iv Benedict. ,part. 1, in Appendice); scilicet apud Ultra-Humbrenses: nam in regno Cantii jam receptam fuisse S. Benedicti regulam, indeque ad Nordam-Humbrorum coenobia vel instituenda vel restituenda a S. Wilfrido delatam fuisse probant haec Eddii verba c. 14: Ecbertus quoque rex Cantuariorum religiosus, pontificem nostrum ad se accersivit et illic presbyteros multos…. . ordinavit…. . omnibus charus episcopalia officia per plura spatia agens, eum cantoribus Aedde et Aeona, et caementariis…. . in regionem suam revertens cum regula Benedicti, instituta Ecclesiarum bene melioravit.