Latin
Book 4, Chapter 2
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto praestantiora erant quae de juveni rege narrabat Gregorius, tanto majus imminebat a superbiae spiritu periculum. Neque enim, inquit, latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt, sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt. Itaque contra dolosi hostis latentes insidias eum eximiis monitis et praeceptis muniendum putavit. Saepe namque, inquit, malignus spiritus ut bona destruat quibus prius adversari non valuit, ad operantis mentem post peractam operationem venit, eamque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit; ita ut decepta mens admiretur ipsa, quam sint magna quae fecit. Quae dum per occultum tumorem apud semetipsam extollitur, ejus qui donum tribuit, gratia privatur…… Quid ergo in his agendum est, nisi ut malignus spiritus cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, nos semper ad memoriam mala nostra revocemus: quatenus et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, et solius omnipotentis Dei munera, cum peccata declinamus? Pro acceptis a rege muneribus sacras reliquias rependit S. Gregorius. Longe ampliora dona Recharedus miserat diu antea per legatos qui erant abbates ex monasteriis; at quibusdam scopulis prope Massiliam inhaerentes, vix suas potuerunt animas liberare (Lib. ix, ep. 61). Sed de Gregoriana ad hunc regem epistola satis, maxime cum in notis ad ipsam, ejus excellentia commendetur.