Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argum. —1. Gregorius aegrotans, nihil remittit de cura pastorali. —2. Crementius Byzacenae provinciae primas ad ejus judicium confugit. —3. Metropolitanorum in Suae provinciae episcopos auctoritas. —4. Vagantes absque metropolitani licentia episcopos ad eos remitti jubet S. Gregorius. —5. Forma Judiciorum in episcopos, in condemnatione episcopi Melitensis. —6. Defensorum officium usurpantes puniuntur. —7. Humilis responsio S. Gregorii ad injustas querelas. —8. In variis ejus decretis quanta eluceat prudentia. —9. Quanta ejus de monachis sollicitudo. —10. S. Columbanus eum consulit. (An. 598 et 599.) Etsi compertum habemus hoc praesertim anno Gregorium infirma usum esse valetudine, ac podagra laborasse, numquam tamen strenuum se magis ostendit in exsequendis quae sui erant officii, uti probant tot variis de negotiis ad universi pene orbis Christiani episcopos ab eo scriptae epistolae (Lib. ix, ep. 121; Lib. x, ep. 35): adeo ut perpensis quae pro Ecclesia et republica gessit dicere libeat, aegrotante Gregorio, semper valuisse ac viguisse pontificem.