Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex querela Crementii de suae provinciae episcopis sine sua licentia et litteris commendatitiis ad Comitatum, hoc est ad aulam profectis, datur intelligi quantum tunc a suis metropolitanis aut primatibus penderent eorum suffraganei. Idem probatur ex alia S. Gregorii epistola Sardiniae episcopis directa, qua arguit tum eos qui diem paschalis festivitatis a suo Metropolita non dignabantur addiscere, tum illos qui pro emergentibus Ecclesiae suae causis transmarina petentes, sine sui metropolitani cognitione vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audebant ambulare. Hortamur ergo, inquit, fraternitatem vestram, ut antiquam Ecclesiarum vestrarum consuetudinem exsequentes, tam de suscipienda Paschali denuntiatione, quam etiamsi quemdam vestrum pro causis propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolitano vestro secundum indictam vobis regulam petere licentiam debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis; excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitanum vestrum habere vos aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae judicium requiratis (Lib. ix, ep. 8). Vagos episcopos metropolitanis inobedientes ipsis reddi praecipiebat, ut dignis afficerentur poenis. Unde scribit Syagrio Theodorum quemdam, episcopum dioecesis Mediolanensis, qui disciplinam Constantii archiepiscopi devitans morabatur in Gallia, diligentissime requirendum et ad metropolitanum suum reducendum. Jubet eadem in epistola Menatem quoque episcopum, de dioecesi Romanae Ecclesiae, cui episcopatus nomen non amplius in honore erat, e Galliis pelli, et Romam transmitti; ut sub ea qua dignum erat observantia refrenatus, saeculares mores, ad sacerdotalem studeret convertere gravitatem (Ibid. ,ep. 113).