Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Forma judiciorum in episcopos reos, describitur in epistola ad Joannem episcopum Syracusanum. Commota querela adversus Lucillum, Melitae civitatis episcopum, Joannes inquisitionem de ipsius crimine instituerat, quam perscriptam ad summum pontificem miserat postea. Qua lecta Gregorius Joanni rescripsit: Quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quatuor de fratribus ac consacerdotibus nostris sibi adhibeat, ut ipsis quoque praesentib s praedicta ac satisfacta veritate, praedictum Lucilium de episcopatus ordine, quem hujuscemodi sceleris contagio maculavit, studeat sine ambiguitate deponere (Lib. ix, ep. 63). Criminis episcopi conscii et participes esse dicebantur quidam sive diaconi sive presbyteri; quos, praemissa sedula indagatione si rei reperiantur, vult pontifex ab honoris sui gradu dejici, et in monasteria poenitentiae causa detrudi. Quod spectat ad laicos, ejusdem peccati societate maculatos, decernit eos, qui rei esse claruerint. Dominici corporis ac sanguinis participatione privandos, indictis insuper litaniis et orationibus. b Tempus hujus poenitentiae definiendum relinquit Joannis arbitrio; quem admonet providere, ut iis qui mortis urgerentur periculo viaticum non negetur. In locum dejecti episcopi cum suffectus esset Trajanus abbas monasterii Syracusani, S. Gregorius praecepit ipsi restitui a Lucillo et a Petro ejus filio res Ecclesiae Melitensis cujus depraedator fuerat flagitiosus hic episcopus, non rector aut pater (Lib. x, ep. 1). Petiit novus episcopus ut quatuor aut quinque monachos e suo monasterio assumere sibi liceret, quos adjutores et convictores haberet; quod etsi aequum judicaverit sapientissimus pontifex, tamen illos concedere propria auctoritate noluit; sed id Joannis permisit arbitrio, ne jura episcopi minuere videretur.