Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui inflexam erectamque mentem in his omnibus judiciis exercendis ostendit, quam demissi tamen esset animi probavit, maxime respondendo Joanni Syracusano jam saepe commemorato, de nonnullis querelis contra se, ut a Joanne audierat, publicatis (Lib. ix, ep. 12). In ordinandis quibusdam ritibus ad missam pertinentibus, Gregorium consuetudinibus Ecclesiae Constantinopolitanae obsecutum esse aegre ferebant, qui falso pro Ecclesia Romana zelo abrepti, ejus honorem mutuatis ab inferiori Ecclesia ceremoniis laesum causabantur. Ad haec respondet Pontifex humilitate quam dignitate praestantior, primo se nullius alterius Ecclesiae ritus in his quae constituit imitatum esse; secundo se non pudere imitari quidquid boni in inferioribus Ecclesiis repererit. : Stultus est enim, inquit, qui in eo se primum existimat, ut bona quae viderit, discere contemnat. Quae sane tam sapiente pontifice sunt dignissima.