Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sancti viri summa prudentia praesertim enituit, in his quae adversus Ju…aeos negotiatores constituit, ne mancipia Christiana ipsis retinere liceret, quod maxime cupiebant et variis artibus obtinere quaerebant; sed omnes elusit vir perspicacissimus et in mira simplicitate sagacissimus. Ejusdem prudentiae deputandum quod, etsi suis eleemosynis nullos terminos praescribi sineret, decreverit tamen haud patiendum ut concessa per aliquot annos in eleemosynam, postea quasi debitum quid exigerentur (Lib. ix, ep. 36). Quamquam ea quae ad Ecclesiae jura perveniunt alienari legis ratio non permittat, ut ipse S. Doctor praefatur in epistola ad Romanum defensorem, temperandam tamen aliquando legis hujus severitatem censuit intuitu misericordiae (Ibid. ,ep. 26). Quapropter donatam ab Ammonia Romanae Ecclesiae domum, Calixeao ejus nepoti paupertate laboranti restitui jussit: maxim… cum contenderet aviam suam hujus domus alienandae nullam habuisse potestatem; etsi id minime probaret. Eumdem Romanum alia admonuit epistola (Lib. ix, ep. 27), caveret ne patrocinium Ecclesiae facilius impendendo flagitiosos defenderet, ac sic fieret conscius eorum facinorum: unde nec litterarum suarum, si quas forte commendatitias incaute dedisset, rationem ullam haberi voluit (Ibid. ,ep. 69). Nunc breviter perstringamus quae in ordinis monastici gratiam hoc anno ab aequissimo patre decreta sunt.