Latin
Book 4, Chapter 3
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Primo irritum declaravit testamentum cujusdam abbatissae, et quae aliis illicite legarat, restitui ejus monasterio jussit: Quia, inquit, ingredientibus monasterium convertendi gratia, ulterius nulla est testandi licentia, etiamsi monachica vestis non sit assumpta (Lib. ix, ep. 7). De his legenda libri decimi epistola prima. Secundo controversiam inter Antonium subdiaconum suum cujusdam xenodochii praepositum, et Domitium presbyterum et abbatem monasterii SS. Maximi et Agathae composuit, et quae inter illos pacta erant confirmavit (Lib. ix, ep. 20). Tertio Massam Veneris ab Ecclesiae Romanae actoribus injuste occupatam reddi jussit monasterio sancti Marci apud Spoletum (Lib. ix, ep. 30). Quarto cum questus esset Valentinus, presbyter et abbas, monachos a se exigente culpa a communione privatos, in dioecesi Spoletana nihilominus ad communionem recipi, S. Gregorius Chrysantho, episcopo Spoletano, scripsit, ne confugientibus ad ejus Ecclesiam monachis communionem indiscrete reddi pateretur (Lib. ix, ep. 37), De privilegiis monasterio Arelatensi concessis diximus capite superiori.