Latin
Book 4, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eadem epistola intelligimus, Romae nuntiatam fuisse regis Langobardorum mortem. Id incertum esse scribit Gregorius, quod postea falsum comperit. Imo pro luctu de morte principis, maxima fuit in tota… gente laetitia de nato ipsi filio nomine Adaloaldo. Editus est in lucem Modiciae non procul a Mediolano, qui locus Theodelindae reginae charus. Ibi enim basilicam S. Joannis Baptistae totius gentis patroni aedificavit, ornamentis auri et argenti decoravit, et amplissimis ditavit praediis. Olim hac in Ecclesia quae adhuc stat, ministrarunt monachi Benedictini. Ibidem exstruxit regia munificentia celebre palatium, ubi depicta praecipua Langobardorum gesta videbantur. (Cf. Paul. Diac. ,lib. iv, capp. 22, 23, 26; Mabil. ,Mus. Ital. p. 212 et 215.) Fortasse non erit injucundum leetori hoc loco describere ex Paulo Diacono quis tunc esset Langobardorum cultus, quae vestes, ut ex Modiciani palatii pictis tabellis deprehendebatur. Cervicem radentes nudabant usque ad occiput; capillos a facie usque ad os demissos habentes, quos in utramque frontis partem discriminabant. Vestimenta eorum erant laxa, et maxime linea, ornata institis varii coloris. Calcei erant usque ad summum pollicem pene aperti, et alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea coeperunt a hosis uti, super quas equitantes subrugos birreos mittebant. Sed haec de Romana consuetudine trahebant. (Cf. loc. sup. laud.)