Latin
Book 4, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Interim Mauricius imperator brevi pacis intervallo uti constituit ad rationes exigendas ab iis qui pecunias publicas dispensandas acceperant, ac in proprios convertisse usus ferebantur. Eo consilio misit Romam Leontium exconsulem, quem S. Gregorio commendavit Domitianus, Melitinae metropolitanus, Augusti, ut jam dictum est, cognatus; rogans insuper ut in iis quae ei pro publica utilitate serenissimorum Dominorum jussione mandata erant, in quantum ratio sineret, suffragari dignaretur. Id libentissime se praestiturum pollicitus est papa; nec id implere distulit, nam cum Gregorius expraefectus et alii qui repetundarum accusabantur, in septa ecclesiastica se recepissent, quod pro inviolabili haberentur asylo, S. Gregorius eis persuasit ut exirent, et rationes suas exponere curarent (Lib. x, ep. 50). Egressi sunt itaque, et Marco Scriboni qui ad exhibitionem eorum venerat traditi, accepta prius sponsione, nullam se violentiam passuros. Gregorium expraefectum amicitia sibi conjunctissimum commendavit Papa tum b plurimis in Sicilia episcopis, tum Leontio exconsuli et aliis quos in accepta provincia vel adjutores et consiliorum participes habebat, vel ministros. Cum diu post indictum et constitutum tempus a Marco seu Azimarcho Scribone, Gregorius expraefectus in Siciliam venisset, ut se coram exconsule sisteret judicandum, S. Gregorius eidem Scriboni significavit morae ac procrastinationis causam fuisse gravem infirmitatem, non dilationem spontaneam. Quid de illo judicatum sit assequi non possumus. Hunc tamen expraefectum a pristino statu non excidisse, sive quoad honores, sive quantum ad fortunas, conjicere licet ex epistola duobus post annis ad eum scripta (Lib. xii, ep. 22).