Latin
Book 4, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Libertinum omnibus pene fortunis exutum Gregorius epistolam scripsit consolatoriam, et ut adversa patienter sustineret amicum hortatus est. Verbis addidit liberalitatem, quam solita urbanitate condivit: Peto autem, inquit, ne injuriosum ducatis, quod viginti a nobis vestitus ad pueros vestros per Romanum defensorem scripsimus praeberi, quia de beati Petri apostoli rebus, quamvis parva sint quae offeruntur, pro magna semper benedictione suscipienda sunt (Lib. x, ep. 31). Non uni dumtaxat amico, sed plurimis impendendum fuit a Gregorio c…nsolandi officium, praesertim Dominico, Carthaginensi episcopo, ob pestilentiam in Africa desaevientem, quem docet quinam fructus ex hoc flagello sint colligendi. Tunc Italiam a tali percussione non fuisse liberam asserit, ad quam plurimae quasi acervatim accedebant calamitates (Lib. x, ep. 63).