Latin
Book 4, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Libertinus, quondam Siciliae praefectus, S. Gregorii familiaris, longe durius habitus est. Rogaverat exconsulem pius Pontifex ut amicum haberet commendatum; et de ipso ad plurimos alios eodem consilio scripserat. Sed Leontius exconsul, vir sane nimiae severitatis, misit ad Gregorium exemplar cujusdam cautionis plane exsecrabilis, quae fidem faciebat quam perversa mente ad praefecturae dignitatem Libertinus accessisset. Tacite exprobranti quod scelestissimum hominem commendasset respondit Papa, se de nemine unquam ad ipsum scripsisse nisi ut protectionem suam, favente justitia, praestaret; de Libertino, praefecto Siciliae dato, provinciam universam gratias retulisse, quod sufficiens videbatur ejus probitatis argumentum; caeterum quis esset, aut quales causas habuerit, quidve ad impactas criminationes responderet, sibi prorsus incognitum: Unum hoc tamen, inquit, bene atque constanter novi, quia et si quam in rebus publicis fraudem fecit, substantia ejus caedi debui, non libertas. Nam in hoc quod liberi caeduntur, ut taceam quod omnipotens Deus offenditur, ut taceam quod vestra opinio vehementer gravatur, piissimi tamen imperatoris nostri omnino tempora fuscantur. Hoc enim inter reges gentium et imperatores Romanorum distat, quia reges gentium domini servorum sunt, imperator vero Romanorum dominus liberorum. Unde et vos quidquid agitis, prius quidem servata justitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis (Lib. x, ep. 51). Pergit vir sanctissimus increpare nimiam judicis austeritatem, et ad eam emolliendam eximia sane praecepta dare, ex quibus pauca haec decerpere placuit: Quoties c ira animum invadit, mentem edoma, vince te ipsum. Differ tempus furoris, et cum tranquilla mens fuerit, quod placet judica. Ira enim in vindictam malorum sequi debet rationem animi, non praeire, ut quasi ancilla justitiae post tergum veniat, et non lasciva ante faciem prorumpat. Aliquando vero ostendenda est, et non exhibenda; aliquando exhibenda est, sed nunquam sequenda. Quando enim in exsecutione justitiae placata mente irascimur, iracundiam et non sequimur et exhibemus. Pro Libertino commendando scripserat quoque Gregorius ad Amandinum domesticum (Lib. x, ep. 52), quod moleste ille tulit, etsi nihil asperi haberet epistola. Jamque Gregorio reseribere asperis verbis parabat, sed ne id exsequeretur prohibitus est per somnium. Testatus est enim se in somnis vidisse papam ea de causa reprehendentem et increpantem.