Latin
Book 4, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Firmino praenuntiarat vir sanctissimus, ejus videlicet constantiam terroribus et blandimentis tentatam iri ab hoste, ut retro redire compelleretur, paulo post accidit. Nam Severus, Gradensis episcopus, ejurati a Firmino schismatis caput, audita ejus reverdone, eum diversis praemiorum suasionibus coepit, si posset, a bono revocare proposito. Quod, dum perficere Deo auctore minime valuisset, seditionem illi suorum civium excitare non timuit (Lib. xiii, ep. 33). Periclitanti episcopo manum porrigere et subvenire constituit Gregorius. Quapropter Smaragdum exarchum rogavit, ut nulla mora Firminum episcopum ab illatis molestiis tutari studeret, ac quietem illius multis ad imitandum profuturam modis omnibus procuraret: Excellentiam, inquit, vestram paterno salutantes affectu, petimus ut zeli vestri in hac causa olim exhibiti, nunc vehementius fervor incandeat; tantoque vos contra hostes Dei vindices defensoresque reperiant, quanto apud Deum pretiosior est animae quam defensio corporis. Armet vos contra devios ipsa quae in vobis fidei viget rectitudo, redintegretur vestris temporibus quod in illis est partibus scissum corpus Ecclesiae. Habetis in hac causa retributorem vestri operis, rectitudinis ac integritatis auctorem.