Latin
Book 4, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.5
Unproofread scanNot analysed yet
Cum non minus pateret sanctissimi Papae sollicitudo, quam auctoritas et potestas, providendum censuit hoc anno Ecclesiae Docleatinae rebus perturbatissimis. Paulus, hujus urbis episcopus, inter alia mala in corporate crimen lapsus, a suis clericis accusatus fuerat, et convictus; ita ut ipse libellum in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confitebatur obtulisset (Lib. xii, ep. 31). Qua de re sententia episcopali depositus est, et in locum ejus ordinatus fuit Nemesion, consentiente Joanne, primae Justinianae episcopo, ad quem tamquam primatem tunc pertinebat Doclea, cum tamen Ecclesiae Scodritanae subesset, jure metropolitico. At Paulus facti postea male poenitens, auxilio saecularium judicum fretus, episcopium more praedonis ingressus, ablatisque violenter Ecclesiae rebus, recens ordinatum episcopum ejecerat summa cum injuria, magnoque vitae periculo. Nemesion Romam veniens de vi sibi illata questus est apud summum pontificem, qui scripsit tum ad Constantinum, Scodritanum episcopum, quem metropolitam fuisse satis indicant S. Gregorii verba, tum ad Joannem, primae Justinianae primatem, insuperquesanctae sedis vicarium, ut si res ita sese habuissent, cogerent Paulum ad reddenda confestim omnia quaecumque abstulerat. Quae si probaret non esse Ecclesiae, sed ipsius propria; tamen ex his retinendum satis ad resarcienda bonis Ecclesiasticis illata detrimenta; nam ea dilapidasse ferebatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit, vel de substantia tulit Ecclesiae restituat, in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit, inquit S. Gregorius. Qui si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis ac sanguinis communione privatum, in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet paenitentiam retrudendum: quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. De Nemesio vero decrevit ut ei locus ejus et episcopatus restitueretur.