Latin
Book 4, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem tempore Gregorio cogitandum fuit de rebus Africanae Ecclesiae, ubi ex episcopis et ex aliis ecclesiasticis viris nonnulli ad officium erant revocandi. Multae praesertim erant querelae de Paulino Tegessis civitatis in Numidia episcopo, quem clerus et qui etiam in sacro ordine erant constituti, in se corporaliter excessisse perhibebant (Lib. xii, ep. 28). Causam hanc inter episcopum ejusque clericos judicandam S. Gregorius detulit ad Victorem Numidiae primatem, et ad Columbum episcopum, quibus in mandatis dedit, ut quos vellent e suis coepiscopis assumerent ad sententiam de reo yel de accusatoribus ferendam. Idem Paulinus dicebatur ecclesiasticos ordines simoniace dare, vel potius vendere, quod omni studio explorandum dicit sanctissimus Pontifex, ut tam dans quam accipiens praemium, uterque canonicae ultionis sententia feriatur. Verum ne simoniae radix mortifera coalesceret, ac plures interimeret, cupit communi totius concilii definitione prohiberi, ne ullos unquam pro quovis ordine accipiat aut det, neve quisquam ex gratia promoveatur, sed ex merito. Paulo antea oblatum a Donadeo diacono libellum supplicem, quo se querebatur a suo episcopo Victore injuste depositum, ad eumdem Columbum miserat (Lib. xii, ep. 8), ut una cum primate concilii aliisque coepiscopis de hac querela judicaret. Episcopus contendebat Donadeum ob corporale peccatum de ordine suo dejectum. Quod si probari possit, Gregorius vult diaconum inpoenitentiam detrudi, ut commissi flagitii vinculum lacrymis valeat absolvere. At vero si constet episcopum in insontem saeviisse, decernit in ipsum canonici rigoris districtionem exercendam. De Crementio provinciae Byzacenae primate graviter accusato, quem a totius provinciae concilio judicandum censuit hoc anno vigilantissimus Pontifex (Ibid. ,ep. 32), jam paulo supra dictum; quapropter nihil hoc loco addendum videtur.