Latin
Book 4, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Statim suspicatus est Mauricius a Philippico sororis suae marito sibi insidias et necem parari. At in somnis vidit se judici Christo adstare cum turba militum captivorum ipsum accusantium, uti narrant scriptores Graeci, nec mota statim jussum esse, ut cum uxore sua et liberis totaque familia Phocae militi trucidandus traderetur. Expergefactus imperator, statim misit qui Philippicum ad se perducerent. Ille vocari se nocte videns, mortem sibi imminere non dubitavit; noverat enim se apud imperatorem in suspicionem adductum esse. At Mauricius statim ac illum vidit, ad ejus pedes provolutus ait: Ignosce mihi, frater, quas tibi innocenti calumnias et criminationes imposui. Rogo autem ut si quem in exercitu militem Phocam nomine noveris, indices mihi. Novi, inquit ille, quemdam, qui pridem ab exercitu missus, cum majestate tua jurgavit. Non dubitavit Mauricius ipsum esse quem in somnis viderat.