Latin
Book 4, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sub id tempus Petrus, imperatoris frater, ejus jussu misit litteras ad exercitum, quibus jubebatur Istrum trajicere ac ibidem hyemare; quod cum milites moleste ferrent, quia iis in hybernis assidue cum barbaris erat praeliandum, coeperunt de novo imperatore creando agere, moxque Phocam centurionem, quem audacem noverant, super scutum de more elevantes, imperatorem acclamarunt salutaruntque. His auditis, Petrus, confestim Constantinopolim veniens, eorum certiorem fecit, imperatorem, qui paulo post navem conscendit cum uxore ac liberis; sed tempestate repulsus, delatus est ad S. Antonomum, eademque nocte podagrae doloribus correptus, quae fuit grave fugae impedimentum. Inierim Byzantium advolat novus imperator, cumque jam pervenisset ad Hebdomum, facti sunt ei obviam patriarcha senatusque; mox urbem regiam ingressus insignia sumpsit imperatoria. Biduo post curru advectus imperatorio, venit in regiam; quinta vero die Leontiam uxorem corona imposita, Augustam pronuntiavit. Ad Phocae adventum celebrandum edita sunt plurima spectacula. Cumque de pompa et solemni apparatu ad excipiendam Leontiam deliberaretur, de loco stationis inter Venetos et Prasinos (duae erant factiones) orta contentione, Veneti ab aemulis male habiti clamarunt: Adhuc vivit Mauricius, quem Prasinis infensum sciebant. His cognitis, Phocas missis militibus jussit adduci Mauricium ad Eutropii portum, ubi ante oculos ejus primum interfecti sunt ejus· filii, patre interim haec Davidica usurpante: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psa. cxviii, 137). Quin etiam cum loco natu minoris adhuc lactentis nutrix proprium filium obtulisset, Mauricius infantem prodidit. Eadem constantia mortem excepit; sicque calicem irae Dei convertit in medicinae poculum, quod ipsi ad peccatorum purgationem, et ad perfectam animae salutem consequendam profuit. Constantinam Augustam cum tribus filiabus, in privatam domum Leonis dictam inclusit tyrannus, uti narrat Simocatta lib. viii, c. 15, quas tamen elapsis paucis mensibus interfici jussas alii referunt scriptores. Petrum, Mauricii fratrem, et aliquos procerum simul interfectos esse docet fragmentum de Phoca coronato; unde etiam habemus nomina quinque filiorum imperatoris, et tempus quo ista contigerunt, scilicet indict. vi, die 23 Novembris. Ex eodem scripto docemur venisse Romam icones Phocae et Leontiae Augustorum Kalendis Maii, et acclamatum esse eis in Lateranis in basilica Julii ab omni clero et senatu; postea jussisse S. Gregorium imagines illas reponi in oratorio S. Caesarii martyris intra palatium.