Latin
Book 4, Chapter 7
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 6.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Non erat integrum papae abstinere a scribendis ad Phocam litteris, quibus ipsi gratularetur adeptum imperium. Iis qui Gregorium arguunt quod de Mauricio iniquius, de Phoca vero adulatorie locutus sit jam respondimus. Sane quae dicuntur adulationes et assentationes potius vota sunt pro imperatore, a quo summus pontifex optime gubernari rempublicam optat, ut legenti palam fiet: Laetentur, inquit, coeli et exsultet terra, et de vestris benignis actibus universus reipublicae populus nunc usque vehementer afflictus hilarescat. Comprimuntur jugo dominationis vesirae, superbiae mentes hostium. Releventur vestra misericordia contriti ac depressi animi subjectorum, Virtus coelestis gratiae inimicis terribiles vos faciat, pietas subditis benignos. Quiescat felicissimis temporibus vestris universa respublica, prolata sub causarum imagine praeda pacis. Cessent testamentorum insidiae, donationum gratiae violenter exactae. Redeat cunctis in rebus propriis secura possessio, ut sine timore habere se gaudeant, quae non sunt eis fraudibus acquisita. Reformetur jam singulis sub jugo imperii pii libertas sua. Hoc namque inter reges gentium, et reipublicae imperatores distat, quod reges gentium domini servorum sunt, imperatores vero reipublicae, domini liberorum. Sed melius haec orando quam suggerendo dicimus (Lib. xiii, ep. 31). Quae sequuntur usque ad finem epistolae sunt preces quibus vir sanctus a Deo postulat auxilium gratiae Augusto necessarium. In alia ad eumdem Phocam epistola nullae laudes occurrunt quae sermonem adulatorium redoleant (Lib. xiii, ep. 38). In ea qua Leontiam salutavit, vota quoque nuncupat, non verbis lenocinatur, ut legendo quisque observare potest (Ibid. ,ep. 30).