Latin
1.164 to 1.169
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.164-169
Not analysed yet
De caetero, fratres, ut causa iurgiorum et discordia quae inter apostolicam sedem et regnum iamdudum agitatur, annuente Domino, communi diligentia ualeat congruum finem sortiri, uos ad sinodum quam in medio Nouembri celebrare disposuimus praesentium litterarum conuocatione ex parte beati Petri apostolorum principis praecipientes inuitamus. Hoc etiam uestram fraternitatem scire uolumus quia, ut secure et ad nos uenire et in uestram patriam Deo protegente possitis redire, fideles nostri a maioribus qui nunc erant in curia Heinrici dicti regis iuramento securitatem receperunt. Desideramus enim una uobiscum tractare, diuino fulti auxilio, qualiter possimus pacem Dei firmare atque ad gremium matris ecclesiae scismaticos uia regia incedendo reuocare. 52 (1082/1083) G. episcopus seruus seruorum Dei canonicis sancti Martini Turonensis. Quia legatis nostris et archiepiscopo uestro uos non obedire sed insuper eum expulisse audiuimus et ab eis uos esse excommunicatos ob culpam uestram didicimus, iccirco salutem et apostolicam benedictionem mittere uobis ausi non fuimus; cuius rei uos indignos existere, profecto plus uobis ipsi dolemus. Nam si animarum uestrarum curam gereretis, omnino nec illud praesumere nec, post flagitium tamdiu in impenitudine manere consilium haberetis. Quapropter paterna uos alloquutione monentes ex parte beati Petri praecipimus ut de tanto facinore digne satisfacientes praedictum fratrem nostrum archiepiscopum ad ecclesiam suam cum honore reducere procuretis, ac deinceps ei paternalem sicut decet reuerentiam exibentes obedire nullatenus detrectetis. Praecipimus etiam uobis ut res tam ipsius archiepiscopi quam canonicorum sancti Mauricii in integrum restituatis, atque legatis nostris de cetero debitam obedientiam exibentes, et ab ipso comite excommunicato Fulcone et ab omnibus excommunicatis uos custodire uigilanter studeatis. Quod si nec his etiam mandatis salubribus obedire uolueritis, sententiam anathematis in uos confirmantes apostolice ultioni uos subiacere decernimus. 53 (1082/1083) G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri H. Lugdunensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.