Latin
1.170 to 1.173
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.170-173
Not analysed yet
Ad notitiam tuam peruenisse non dubitamus qualiter Anglorum rex in fratrem et coepiscopum nostrum Baiocensem contra fas et honestum ausus est manum mittere eumque contra regiam modestiam reuerentiamque sacerdotalem impudenter captum et impudentius adhuc in custodia . . . 54 (luglio-novembre 1084) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus in Christo fidelibus apostolicam sedem reuera diligentibus salutem et apostolicam benedictionem. Peruenit, fratres karissimi, peruenit ut estimamus ad notitiam uestram quia nostro tempore innouatum est quod in psalmis inquirendo dicitur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus christum eius." Principes enim gentium et principes sacerdotum cum magna multitudine convenerunt in unum aduersus Christum, omnipotentis Dei filium, et aduersus apostolum eius Petrum, ut christianam religionem extinguerent et hereticam prauitaten propagarent. Sed Deo miserante illos qui confidunt in Domino nullo terrore nullaque crudelitate uel mundanae gloriae promissione ad suam potuerunt deflectere impietatem. Pro nulla quippe alia qualibet ratione contra nos inique conspirantes manus erexerunt nisi quia periculum sanctae ecclesiae noluimus silentio praeterire et his qui eandem sponsam Dei non erubescunt in seruitutem redigere. In omibus enim terris licet etiam pauperculis mulierculis suae patriae lege suaque uoluntate uirum accipere legitime; sanctae uero ecclesiae, quae est sponsa Dei et mater nostra, non licet secundum impiorum uotum et detestabilem consuetudinem diuina lege propriaque uoluntate suo sponso legaliter in terris adherere. Non enim pati debemus ut filii sanctae ecclesiae hereticis, adulteris, et inuasoribus quasi patribus subiciantur atque ab eis uelut adulterina infamia notentur. Hinc multa mala, diuersa pericula, et inaudita crudelitatis scelera qualiter sint exorta a nostris legatis luce clarius ueraque relatione potestis addiscere, et si reuera doletis et contristamini de ruina chritianae religionis et confusione eique uultis manum praebere adiutorii, intrinsecus certo tacti dolore, ab eisdem instrui satis potestis. Sunt enim beato Petro fidelissimi et inter primos domus eius unusquisque in suo ordine adnumerati, qui nullo terrore nullaque temporalium rerum promissione potuerunt in aliquo ab eius fidelitate et defensione auelli et a gremio sanctae matris ecclesiae separari.