Latin
1.175 to 1.178
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.175-178
Not analysed yet
Nunc autem, fratres mei karissimi, diligenter quae uobis dico audite. Omnes qui in toto orbe christiano censentur nomine et christianam fidem uere cognoscunt, sciunt et credunt beatum Petrum, apostolorum principem, esse omnium christianorum patrem et primum post Christum pastorem, sanctamque Romanam aecclesiam omnium aecclesiarum matrem et magistram. Si ergo hoc creditis et indubitanter tenetis, rogo uos et praecipio ego, qualiscumque frater et indignus magister uester, per omnipotentem Deum, adiuuate et succurrite praedicto patri uestro et matri, si per eos absolutionem omnium peccatorum et benedictionem atque gratiam in hoc seculo et in futuro habere desideratis. Omnipotens Deus, a quo bona cuncta procedunt, mentem uestram semper illuminet eamque sua dilectione ac proximi fecundet, ut mereamini praefatum patrem uestrum et matrem certa deuotione debitores uobis facere et ad eorum societatem sine uerecundia peruenire. Amen. 55 (1084) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus qui christiana fide censentur et beati apostolorum principis sedem aecclesiarum omnium matrem recognoscunt salutem et absolutionem omnium peccatorum per benedictionem et merita beati Petri et Pauli principum apostolorum. Notum uobis fieri uolumus, fratres karissimi, quia sancta Romana aecclesia, communis mater, omnium gentium magistra et domina, non solum splendore sanctae religionis uniuersum mundum illuminauit sed etiam multis indigentibus per diversas partes terrae necessaria pietate distribuit. Modo uero peccatis non tantum nostris sed etiam multarum gentium exigentibus, et in religione friguit et terrenas opes maiori ex parte amisit. Nonnulli enim imperatores reges et principes aliorumque ordinum personae misera cupiditate capti, maternam maledictionem incurrere non timentes, eius possessiones inuaserunt, distraxerunt, et in proprios usus redegerunt; qui etiam gladio anathematis percussi et more infelicis Iudae sacrilegii uinculo strangulati, ne ad penitentiam redirent, disipuerunt. Hinc igitur inopia, deuastationes, latrocinia, rapinae contra ipsum aecclesiae caput, beatum uidelicet Petrum, et in eius quasi uisceribus exorte sunt. Proinde propria eius accclesia et beati Pauli quae illorum . . .