Latin
1.174
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.174
Not analysed yet
Sed quia, sicut nouit uestra fraternitas, licet indigno et peccatori diuinitus per prophetam dicitur: "Super montem excelsum" et reliqua, et iterum: "Clama, ne cesses" uelim nolim, omni postposita uerecundia, timore quoque uel alicuius terreno amore, evangelizo, clamo, clamo, et iterum clamo et adnuncio uobis quia christiana religio et uera fides quam filius Dei de caelo ueniens per patres nostros nos docuit in secularem uersa prauam consuetudinem, heu pro dolor! ad nichilum pene deuenit et immutato antiquo colore, cecidit non solum in diaboli uerum etiam in Iudeorum Sarracenorum atque paganorum derisionem. Illi enim leges suas, licet hoc tempore ad nullam animarum salutem utiles, nullisque miraculis, sicut lex nostra aeterni regis frequenti attestatione, clarificatas et corroboratas, prout credunt obseruant. Nos autem seculi inebriati amore et uana decepti ambitione, omni religione et honestate cupiditati atque superbiae postpositis, exleges et quasi fatui uidemur, quia praesentis uitae et futurae salutem et honorem sicut patres nostri non habemus nec etiam sicut oportet speramus. Et si sunt aliqui licet rarissimi qui Deum timeant, pro se utcumque non pro communi fratrum salute decertant prompta uoluntate. Qui uel quot sunt qui pro timore uel amore omnipotentis Dei, in quo uiuimus, mouemur, et sumus, tantum desudent uel usque ad mortem laborent, quantum seculares milites pro dominis suis uel etiam pro amicis et subditis? Ecce multa milia hominum secularium pro dominis suis cotidie currunt in mortem; pro caelesti uero Deo et redemptore nostro non solum in mortem non currunt, uerum etiam quorumdam hominum inimicitias subire contepmnunt. Et si sunt aliqui, immo Deo miserante sunt licet perpaucissimi, qui in faciem impiis usque ad mortem resistere pro amore christianae legis contendunt, non solum a fratribus ut dignum est non adiuuantur sed etiam imprudentes et minus discreti ut dementes habentur. Sed quia hec et his similia specialiter imminent nobis ut uobis, indicemus quatenus Deo largiente uicia possimus a cordibus fratrum auellere et uirtutes in eis plantare. Rogamus et obsecramus in domino Ihesu, qui nos sua morte redemit, ut tribulationes et angustias quas patimur ab inimicis christianae religionis, cur et qualiter patiamur diligenter inuestigando intelligatis. Ex quo enim dispositione diuina mater aecclesia in trono apostolico me ualde indignum et Deo teste inuitum collocauit, summopere procuraui ut sancta aecclesia, sponsa Dei, domina et mater nostra, ad proprium rediens decus libera, casta, et catholica permaneret. Sed quia hosti antiquo hec omnino displicent, armauit contra nos membra sua ut omnia in contrarium uerteret. Ideo in nos immo in apostolicam sedem tanta fecit, quanta facere a tempore Constantini Magni imperatoris nequiuit. Nec ualde mirum, quia quanto plus antichristi tempus appropinquat tanto amplius christianam religionem extinguere decertat.