Latin
1.43 to 1.44
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.43-44
Not analysed yet
Interim uero, ingrauescente contra regem Saxonum causa, cum uires et presidia regni ex maxima parte a se deficere uelle conspiceret, iterum direxit nobis epistolam supplicem et omni humilitate plenam, in qua omnipotenti Deo ac beato Petro ac nobis ualde se culpabilem reddens preces etiam obtulit ut quod ex culpa sua in ecclesiasticis causis contra canonicam iusticiam et decreta sanctorum patrum deliquisset, nostra apostolica prouidentia et auctoritate corrigere studeremus, atque in eo suam nobis per omnia obedientiam consensum et fidele promisit adiutorium. Hoc idem etiam postea a confratribus et legatis nostris Huberto Prenestino episcopo et Geraldo Ostiensi episcopo quos ad illum misimus ad penitentiam susceptus, in illorum manus per sacratas stolas quas in collo tenebant repromittendo confirmauit. Deinde post aliquot tempus commisso cum Saxonibus prelio rex pro uictoria quam adeptus est tales Deo grates et uictimas obtulit ut uota que de emendatione sua fecerat continuo frangeret, et nichil eorum que nobis promiserat attendens excommunicatos in suam familiaritatem et communionem reciperet et ecclesias in eam quam consueuerat confusionem traheret. Qua de re graui dolore perculsi, quamquam post contempta celestis regis beneficia pene omnis spes correctionis eius nobis ablata sit, adhuc tamen animum eius temptandum fore decreuimus, magis cupientes eum apostolicam mansuetudinem audire quam experiri seueritatem. Itaque misimus ei commonitorias epistolas ut meminerit quid et cui promiserit, ne credat se posse fallere Deum cuius quanto prolixior est patientia tanto seuerior est cum iudicare ceperit ira, ne inhonoret Deum honorantem se, ne potentiam suam ad Dei contemptum et apostolicam temptet extendere contumeliam; sciens quoniam "superbis Deus resistit humilibus autem dat gratiam." Preterea misimus ad eum tres religiosos uiros, suos utique fideles, per quos eum secreto monuimus ut penitentiam ageret de sceleribus suis, que quidem horrenda dictu sunt pluribus autem nota et in multis partibus diuulgata; propter que eum non solum excommunicari usque ad condignam satisfactionem sed ab omni honore regni absque spe recuperationis debere destitui, diuinarum et humanarum legum testatur et iubet auctoritas. Postremo nisi excommunicatos a sua participatione diuideret nos nichil aliud de eo iudicare aut decerneret posse nisi quod, separatus ab ecclesia, in excommunicatorum consortio foret cum quibus ipse potius quam cum Christo partem habere delegeret. Sane si nostra monita suscipere et uitam suam corrigere uellet, testem Deum inuocauimus, et uocamus, quantum nos de eius salute et honore gauderemus, quanta caritate eum in gremio sancte ecclesie amplecteremur, utpote eum qui, princeps populi constitutus et amplissimi regni gubernacula tenens, catholice pacis et iustitie defensor esse deberet.