Latin
1.45 to 1.46
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.45-46
Not analysed yet
Verum quanti ipse scripta aut per legatos missa nostra uerba fecerit eius facta declarant. Qui, indigne ferens se a quoquam reprehendi aut corripi, non solum a perpetratis criminibus reuocari ad emendationem non potuit sed, ampliori conscientie sue furore arreptus, non prius cessauit donec episcopos pene omnes in Italia, in Teutonicis uero partibus quodquod potuit, circa fidem Christi naufragare fecit, dum eos debitam beato Petro et apostolice sedi obedientiam et honorem a domino nostro Ihesu Christo concessum abnegare coegit. Cum igitur iniquitatem eius ad summum prodisse uidimus, pro his uidelicet causis, primum quod ab eorum communione qui pro sacrilegio et reatu symoniace heresis excommunicati sunt se abstinere noluit, deinde quod pro criminosis actibus uite sue penitentiam non dico suscipere sed nec promittere uoluit, mentita ea fide quam in manus legatorum nostrorum promiserat, necnon quod corpus Christi id est unitatem sancte ecclesie scindere non expauit-pro his, inquam, culpis synodali eum iudicio excommunicauimus, ut quem mites non potuimus uel seueri ad uiam salutis Deo adiuuante reuocare ualeamus, aut si, quod absit, nec districtionis quidem censuram pertimuerit nostra saltem anima negligentie aut timoris discrimini non succumbat. Si quis igitur hanc sententiam iniuste uel irrationabiliter prolatam esse putauerit, si talis est ut sacris regulis intelligentie sensum prebere uelit, nobiscum inde agat et, non quod nos sed quod diuina auctoritas doceat, quod decernat, quod consona sanctorum patrum uoce iudicet patienter audiens, acquiescat. Nos tamen non estimamus quemquam fidelium qui ecclesiastica statuta nouerit hoc errore teneri, ut non hoc, etsi publice non audeat affirmare, uel in corde suo recte factum esse perhibeat. Quamquam etsi nos, quod Deus auertat, non satis de graui causa aut minus ordinate eum huiusmodi uinculo ligauerimus, sicut sancti patres asserunt, non idcirco spernenda esset sententia, sed absolutio cum omni humilitate querenda.