Latin
1.63 to 1.65
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.63-65
Not analysed yet
Scitote igitur quoniam haec est uoluntas et desiderium nostrum, ut uel consensu regis uel si eo nolente fieri possit ad uos pro communi utilitate et salute omnium uestrum pertranseamus. Quod si, peccatis et prauorurn studiis obstantibus, fieri nequiuerit, absens tamen omnipotentem Deum obnixis semper orabo precibus ut corda uestra et fidem in omni gratia et uirtute confirmet, et ita in omnibus uestra consilia et facta dirigat ut libertatem christianae religionis indefessa uirtute defendere, et ea quae ad statum et gloriam nobilissimi regni uestri Deo dignissima et uobis utilissima sunt prouidere possitis et exequi. Vos autem in proposito defendendae iustitiae quod pro nomine Christi et aeterna retributione incepistis ita persistite ut ad coronam tam sancti tam Deo placiti certaminis, Deo donante, pertingere ualeatis. Plura uobis per scripta misissemus, nisi quod tales ad uos nuncios direximus quibus indubitanter credere potestis, in quorum ore quidquid in epistola minus continetur et pro uobis uel ad uos cor nostrum habet posuimus. Amen. 20 (gennaio-febbraio 1077) Non eget, o fili, Deus offerri quicquam ex iniustitia sibi, quia, ut legimus, sic ei fiunt uictimae ex rapina quomodo si mactet quis filium in patris praesentia. Patratorem quidem multorum bonorum agnouimus fratrem nostrum Annonem archiepiscopum. Sed tamen in hac parte minime defendendus est non errasse, dum quod beato Nicolao praeripuit sanctae genitrici Dei gratum holocaustum aestimauit, dicente Domino per prophetam: "Quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto." Nec fas est a fidelibus credi, matrem discrepare a uoluntate filii; dum id prorsus constet utrisque proprium atque commune, eadem uelle et eadem nolle. At tu, ne defendendo iniustitiam uidearis offendere Deum, tolle de medio quod, alias licet bonus, hic male consultus commisit episcopus Anno, ne et illius detrimentum sit coronae et tibi occasio culpae.