Latin
1.66 to 1.71
Gregory VII, Gregorius Vii: Epistolae Vagantes 1.66-71
Not analysed yet
21 (28 giugno ca. 1077) Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, regibus, principibus, clericis quoque ac laicis, in Narbonensi Gallia, Guasconia, Hispaniaque regione, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectissimi fratres et filii, prudentiae uestrae manifestissime notum est, quod Romana ecclesia hanc consuetudinem habuit ab ipsis suae fundacionis primordiis, ut ad omnes partes quae christianae religionis titulo praenotantur suos legatos mitteret; quatinus ea quae gubernator et rector eiusdem Romanae ecclesiae per suam praesentiam expedire non praeualet, uice sua legatis concessa, monita salutis ac morum honestatem per eos cunctis per orbem terrarum constitutis ecclesiis nunciaret, easque apostolica doctrina in omnibus quae sacrae religioni conueniunt diligenter instrueret. Proinde horum presentium portitorem, uenerabilem confratrem nostrum A. episcopum, ad partes uestras dirigimus ut, quae ibi uicia eradicanda sunt a fundamento euulsis, plantaria uirtutum Deo auctore sollerti uigilantia plantare procuret. Quem sicut nostram immo beati Petri presentiam uos suscipere apostolica auctoritate iubemus; ac sic pro reuerentia apostolicae sedis cuius nuncius est, uos in omnibus sibi obedire atque eum audire mandamus ut propriam faciem nostram seu nostrae uiuae uocis oracula. Scriptum est enim: "Qui uos audit, me audit". Agite itaque prudenter ac religiose; et sic uos oboedientes Deo et sancto Petro in omnibus exhibite, quatinus, ipso apostolorum principe interueniente, utriusque uitae gloriam et felicitatem consequi mereamini. 22 (dopo il 9 marzo 1078) G. episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem. Archiepiscopi uestri diligenter causam discutientes, intelleximus non legali accusatione eum ab officio suspensum fuisse, praesertim cum eadem causa ante praesentiam antecessoris nostri uenerandae memoriae pape Alexandri discussa et determinata fuerit. Quapropter apostolica auctoritate episcopale et sacerdotale officium sibi reddidimus. Verum quia aliqui uestrum contra eum adhuc submurmurant et eadem infamia uigilat, decreuimus legatum nostrum cum legato Diensis episcopi ad uos dirigere, quatenus certam et meram ueritatem huius rei a uobis percipiant. Vnde interdicimus ex parte beati Petri apostolorum principis ut nullus uestrum contra eum dubium testimonium aut quod canonice possit improbari proferre praesumat, sed quod uidit et audiuit et certissimum habet ueraciter dicat. Nam si aliter praesumptum fuerit, et testis falsitatis damnabitur et causa illa ulterius in perpetuum non discutietur.