Latin
11
Grospré Robert, Regimen sanitatis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim infirmitas post multam putrefactionem, ad cerebrum rapitur atque omnes cerebri ventriculos replet, &occupat per neruos sensibiles spiritum animalem, sic subitò corpori sensus aufertur &motus: tandem humor putrefactus qui in cellulis erat inclusus, ad inferiora descendit &sic suffocatur patiens, vt testatur Galenus commento illius amphorismi. Soluere apoplexiam fortem impossibile est, debilem haud facile. Si ergo in corpore succi mordaces fuerint &subtiles, tales nau sea, vehementioreque siti premuntur, quibus putrescunt in corpore humores, interdum febriunt, qui autem crassis glutinosisque corripium tur humoribus, morsu atque siti omnino carent, sed commune omnibus accidens est nausea, si concauitatem ac imum ventriculi humores occuparint, euomunt: sin autem tunicis ipsis impacti ac impulsi fuerint, nihil euomunt praeter cibos: talibus frigidam victus rationem praescribere nequaquam debemus, sed vinum perantiquum potui est dandum, in quo petroselinon fuerit coctum. Si ex humorum multitudine eiusmodi distemperantia acciderit, mordaces humores eua cuentur, idque per vomitum in aestate, in hyeme per aluum inferiorem nam secundum Hippocratem aestate superiores ventres, hyeme inferiores purgabis. At si aegerrimè magnoque cum discrimine aegrotans euomat, medicus materiam in aluum inferiorem dirigat, hume ctans antea languentes copiosiore ac temperato cibo. Et catharticum id est, purgandi vim habens medicamentum, ex amaritudine aloe &hiera pigra conficiatur. Quod si vlcus stomachum vel ventrem occupet, ab omnibus tum esculentis, tum poculentis est abstinendum. (De inanitione &abstinentia mediocri. cap. 13. Arpeccatum est stomacho famelico cibum denegare, &fastidiose repleto cibum offerre, secundum Auicennam primo canone fen. 3. capitulo de regimine cibi &potus. Nimia enim abstinentia cor pus marcessit &attenuatur, calorque naturalis propter humiditatis subtractionem accenditur: tandem non inueniens humiditatem in quam agat, conuertit se ad humiditatem substantialem: quare corpus consumitur tandem &putrefactionem ac lepram inducit.