Latin
10
Grospré Robert, Regimen sanitatis 10
Unproofread scanNot analysed yet
IN regimine sanitatis conuenit gaudio vti, lętitia, ac cibis puris non medicinalibus. Voco cibos puros, qui sic alterantur à corpore, quòd perfectè mutantur &conuertuntur, praeterquam corpus nostrum omnino alterent &immutent. Voco autem cibos medicinales, qui licet alterentur &elaborentur, alterant tamen corpus &permutat suc cessu temporis. Cibi omnes in qualitate aliqua excedentes, si fuerint ca lidi adurunt sanguinem, sicut piper, allium: si frigidi, congelant, sicut lactuca portulaca: si magis sint frigidi, interficiunt, vt fungi &iusquiamus: si hu midi, putrefaciunt, &caniciem inducunt: si sicci, virtutem deijciunt, &caluiciem inducunt: si viscosi opilant: si diuretici, renes macerant &cor pus: si vnctuosi, supernatant, &nauseam inducunt: si amari, non nutriunt: quia solum dulce nutrit. vt ait Galenus. 3. de simp. medicina. si salsi, adurunt &stomachum corrodunt: si pontici, constringunt &opilant: si acetosi, cito senescere faciunt. Omnis distemperata complexio, secundum Galenum. 8. de ingenio sanitatis, &mala consuetudo suo contrario debet reduci ad temperamentum: saluis quatuor conditionibus. Prima con ditio, vt fiat tempore sanitatis. Secunda conditio, quod fiat gradatim. Tertia conditio, vt corpus sit sibi ipsi sufficiens: pauperes enim necessario comedunt id quod habere possunt. Quarta conditio, vt sit ociosus patiens. Post diuturnam famen secundum Auicen. I. can. fen. 73. saturitate nihil dete rius est, &econuerso. Corpora rara porosa &laxę carnis, caueant ab aere aestuoso, frigore resoluente, &coitu excedente: verùm corpora dura &compacta caueant à cibis grossisac, viscosis. In regimine sanita tis, nihil est melius quàm habitare cum dilectis &iucundis. (De repletione &ciborum fastidio. cap. 12. DI in toto corpere aut in aliqua eius parte humida superfluitas intantum abundet, vt talis humiditas à natura non possit regi, pessimę &mortiferę in corpore generantur infirmitates, vt patet in apoplexia.