Latin
13
Grospré Robert, Regimen sanitatis 13
Unproofread scanNot analysed yet
Harum pluuialis leuis si ma est. Fontanę aquę, quęcunque auersae à sole, &è saxis erumpentes ad septentrionem, asperę, tardeque transitus sunt, seroque calescunt, &frigescunt: quę verò ad orientem fluunt, celerrimè calefiunt, frigescuntque tales ergo optimę sunt. Aquę stagnorum limosę sunt &graues ratione quietis facile putrescunt: ideo si alia vspiam aqua non deerit, num quam eas infirmis potandas dederis. Aquę pluuiales &fontanę hyeme magis sunt calidę quàm ęstate: quia calor interiora petit, &in fon tium puteorumque venis se includit. Hinc propter caloris praesentiam, puteorum aquę vel fontium, tempore hyemali non congelantur. Aqua pluuialis est multùm stiptica &constrictiua: ideo restringit fluxum ventris, vt ait Constantinus. Quoniam in sanitate custodienda, &in infirmitate curanda, multum aqua est necessaria: Medicus non negligat aquarum conditiones, tribuantque sanis &infirmis aquas laudabi les, caueatque ab aquis non laudabilibus. Aqua sapida vtilis est ad bibendum, si fuerit in substantia clara, orientalis, leuis, quę cito calescit citoque frigescit. Teste Macrobio aquę fontium quę oriuntur, &erum punt per vias sabulosas, arenosas, lapidosas, calculosasque, alijs aquis sunt subtiliores, per consequens ad bibendum saniores: nam sabulum, arena lapilli vel calculi retinent viscositatem, limositatem, ac grossitiem terrestrem aquę transeuntis: cuius argumentum est, quando nauigantibus in mari, dulcis aqua deficit, dolium aut aliud vas sabulo vel arena implent, &desuper infundunt aquam salsam maris, tandem aqua ma ris per sabulum ita collata dulcis redditur ac potabilis. Cauendum est à frequenti potu aquae frigidae: nam vt Constantinus refert, qui frequenter aquam bibunt frigidam, frigidas aegritudines non euadunt, vt hydropisim, praesertim in senectute, tunc enim calor naturalis est debilis: quare senibus aquae potus non conuenit, quod si tamen in sanitate aquam bibere necessum fuerit, secundum Auicennam, antequam bibatur bulliri debet. Aquę ex niue, grandinesque resolutę, cę teris omnibus sunt illaudabiliores: peiores tamen sunt aquae lacuales, &palustres.