Latin
14
Grospré Robert, Regimen sanitatis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae vernali tempore, minus ad bibendum sunt sa nae: quia illo tempore à vaporibus resolutis ingrossantur, &à ranis aliisque vermibus tunc temporis semen proijcientibus inficiuntur. Fon tium aquae &puteorum sapiunt &retinent naturam sui fundi: ideo fontium aquae magis sunt laudabiles ad bibendum, quàm aquę puteo: rum: nam aqua puteorum, quoniam est in quiete, frequenter contrahit corruptionem: ideo puteorum aquę frequenter moueantur, haurianturque, siquidem tali ex motu aqua depuratur. Secundum Aristotelem aqua maris grauior est aqua dulci, cuius signum est: quia ouum in aqua salsa natat, in aqua dulci minimè: nam aqua maris sua terrestri tate &grossitie oui pondus sustinet, quod aqua dulcis facere non po test: quare aqua dulcis propter suam leuitatem facilius trahitur ad lo ca alta, quàm salsa: nauis etiam onerata profundius immergitur in aqua dulci, quàm in aqua salsa. Aqua tepida nauseam facit, calida stomachum debilitat, raro sumpta stomachum lauat, &ventrem laxat. Late re itaque neminem debet, saluberrimam esse aquam quę per pręcordia cito descendit: quae verò pręcordijs diutius inhaeret, inflationes facit, &ponderoso onere grauis est. Est alia aqua artificialis dicta pthi sana, quae sit hoc modo, accipe ordeum bonum, &contere in morta rio, donec bene fuerit decorticatum: deinde ordeum sic decorticatum in aqua bulliatur vsque ad consumptionem medietatis: sitim optimè extingit, &calorem febrilem mitigat. C. De igne cap. 16. CAdit electio in igne, quo plurimis vtimur modis in regimine sanitatis, puta calefaciendo, &cibaria decoquendo. Debemus igitur considerare ex qua materia ignis fuerit constructus. Euitabimus ligna ex arboribus malę complexionis, vt ligna populi, sambuci, bru sci, moribacci, &spinarum omnium. Ignis factus ex carbonibus, facit aliquando homines debiles, cadere in pessimas ęgritudines, nam mala qualitas, ex quibus fiunt carbones quae cum fumo exhalare debuisset, per violentiam remansit: quando ergo incenduntur, inferuntcorpo ribus humanis notabile nocumentum. Deterra dibzy G Goo C. De terra, cap. 17. Erra est mater foecunditatis, nullum enim vegetabile crescere potest, nisi in terrestri substantia radicetur, herbis &floribus oneratur &vestitur, quibus in Autumno ac hyeme spoliatur.