Latin
17
Grospré Robert, Regimen sanitatis 17
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur haec elementa non quieuerint &inuicem se protrudunt tum demum mortales morbo oblanguescunt. Complexio hominis potest immutari, nam sanguineus mutari potest in cholericum, hic in melancholicum aut phlegmaticum: verùm si partes supra modum fuerint desiccatę ac induratę, vt in senibus, tales nequaquam possunt immutari, vt manifestissimè patet per Galenum, commento illius amphorismi, Quibus aluus iuuenibus humida &c ¶Sanguis inter omnes quatuor humores, qui in humano sunt corpore, calidior est &humidior, aeris naturam referens. Sanguis in dormiente ad interiora reuocatur, in adiutorium virtutis naturalis, vt ipsius beneficio peragat actiones: hinc quando homo dormit non apparet tanta sanguinis abundantia sicut dum vigilat. Sanguineus est largus, amans, hilaris, ridens, rubeus, cantans, carno sus, satis audax, atque benignus. (Cholera rubea siue flaua bilis, calida est &sicca. Caueat cholericus à vino forti, cepis, allio, pipere: sed vtatur lactucis, sero caprino, prunis damascenis. Cholera rubea, quinque modis constat. Est autem cholera rubea, clara, naturaliter &substancialiter calida, cuius origo est ab epate. Est &cholera cytrina, cuius exordium est ex compositione aquosi, phlegmatis &cholerae rubeę: &ideo est minus calida. Est &cholera similis vitellis ouorum, quę nascitur ex commixtione phleg matis coagulati, &cholerae rubeę, quę est calida nimis. Est etiam cho lera viridis, quemadmodum viridis aeris ęrugo, &vrit in modum veneni. Cholericus est hirsutus, fallax, irascens, prodigus, audax, astutus, gracilis, siccus, croceique coloris. (Phlegma est humor semicoctus: hinc de phlegmate fit sanguis per perfectiorem ac ampliorem digestionem. Phlegmatici sunt frigidi &humidi, ideo somniant de aquarum, niuium, pluuiarumque inun datione, phlegma est causa caniciei, nam ex fumo albo frigidoque efficiuntur capilli albi. Phlegmatis quatuor sunt modi.